PODCAST IN LATIN..SERMONES LATINI#15 –- LATIN TEXTS | THE STORY of Theseus: Part 1..#15 –- LITTERAE LATINAE | FABULA LATINA: Theseus PARS I....Here you will find three resources for the episode.I) AudioII) VideoIII) Text..Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:I) AuscultandaII) SpectandaIII) Legenda....I. AUDIO..I. AUSCULTANDA ....This podcast in Latin is also available on iTunes...Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.........II. VIDEO..II. SPECTANDA........Watch a video of the same episode where the text appears together with the audio. .. Specta pelliculam ubi verba scripta vocem comitentur. .... III. READ..III. LEGENDAHere you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis. Hodie vobis incipiam recitare fabulam quae est de vita et periculis Thesei. Erunt duae partes et hodie primam recitabo partem. Scripta est in usum discipulorum itaque satis facilis est et spero fore ut vobis placeat.Theseus adulescensTheseus a sua matre in urbe Troezene educatus est. Nam, ubi etiam parvulus erat, Aegeus, pater eius, qui imperium Athenarum habuit, uxorem deseruerat et suum regnum repetiverat. Primo Theseus ludicris certaminibus vires auxit. Mox erat validior ceteris iuvenibus eiusdem aetatis. Deinde in venatione saltus peragrabat. Semper princeps in periculo erat atque fortissimus armis. Nemo ex omnibus Argolicis iuvenibus iaculo levibusque sagittis celerior erat. Complures feras occidit, sed maxime saevissimam suem, quae agros diu vastabat. Iam nomen Thesei per totam terram Argolicam clarissimum erat. Tandem mater Theseum ad se vocavit, atque patris gladium soleasque ei ostendit. “Sume," inquit, "mi fili, haec monumenta, et tuum patrem pete, quem in urbe Athenis reperies. Periculosa et a latronibus infesta est via. Tamen dei te incolumem per omnia pericula ad tuum patrem ducent.” Inde Theseus maestus matrem suam reliquit, atque mox ad Atticam contendebat. Quo in itinere prope Epidaurum obviam venit cuidam saevissimo latroni, Periphetae nomine, qui ferrea clava viatores occidebat. At Theseus de eius manibus clavam extorsit, et ipsius teloeum occidit. Sinis Paucis post diebus Theseus in extremum periculum venit. Iam Isthmo appropinquabat. Hic propter angustias difficillimum erat iter. Utraque ex parte erant rupes altissimae et asperrimae. Mox Theseus ante vastum specum latronem, Sinim nomine, vidit, de quo incolae terrae eum saepe numero praemonuerant. Hic multo gravior hostis erat quam Periphetes. Hic enim duas proceras pinus ad terram curvabat, ad quas incautos viatores alligabat. Deinde, ubi subito arbores solvit, corpora infelicum hominum divellebantur. Hoc modoiam plurimos viatores necaverat. Ubi Sinis procul Thesea vidit, primo iuvenem irrisit. Interritus autem Theseus in hostem invasit. acerrima erat pugna. Denique Sinis, vulneribus defessus, occidit. Tum Theseus ad duas pinus monstrum ipsum alligavit. Mox divulsum est Sinis corpus eodem modo, quotot viatores ab eo ipso necati erant. Inde Theseus ad urbem Megaram contendit. Quo in itinere angusta semita in altum montem ducebat. a dextra erat abrupta rupes magna altitudine. Hic latebat latro, Sciron nomine, qui primum viatores spoliabat; deinde, dum hi eius pedes lavant, ipsos praecipites ad imam rupem deiciebat. infra ingens testudo eorum corpora devorabat. Sciron Sciron erat ingenti magnitudine corporis atque terribili aspectu. In quem tamen Theseus cum ferro audacissime invasit. Diu atque acriter pugnatum est. Denique Sciron supplex misericordiam implorat. Sed Theseus latronem ad imam rupem demittit eodem modo, quo ille multos viatores tam crudeliter necaverat. Qua ex re nomen Scironis erat scopulis. Haud ita multo post Theseus in Atticam pervenit, atque ibi Cercyonem luctamine vicit necavitque. Sic Theseus perditis hominibus latronibusque omnis generis liberabat omnes terras, per quas in itinere contendebat. Procrustes Iam Theseus ad ipsam urbem Athenas appropinquabat, ubi in ripa Cephisi in magnum periculum capitis venit. Hic enim Procrustes habitabat, qui in suam regiam turrim incautos viatores ducebat, atque eos primo magnifice accipiebat. Ubi autem nox venerat, in mirum lectum infelicem hospitem imponebat. Tum, si hospes longior erat quam lectus, illius membra satis praecidebat. Si viator brevior erat lecto, tum Procrustes eius corpus in longitudinem lecti distendebat. Hoc modoper multos annos viatores necaverat. Sed Theseus victor latronem in ipsius lectum imposuit, atque eius caput praecidit. Brevi postea Theseus incolumis ad portam Athenarum pervenit…– – Exitus fabulae septimana proxima edetur – –HELP LATINITIUM GROW BY SHARING, LIKING & SUBSCRIBING ON FACEBOOK.COM/LATINITIUM & YOUTUBE.COM/C/LATINITIUM. IT'S IMPORTANT. LATEST EPISODES..SERMONES PROXIMI
Comentarios